Latin
DE SECUNDO
Simon Marius, Mundus Iovialis 35
Unproofread scanNot analysed yet
De horum duorum maxima elongatione intra mensium 6. spacium confirmatus sum. Reliqui duo mihi plurimum laboris &negocij exhibuerunt. Cogebar enim expectare tempus, quo omnes quatuor simul cernebantur &observationes has per aliquot horas continuare, interdum per totum illud spacium, quo à supra Horizontem versabatur, si per serenitatem licebat. Atque hac ratione tandem deprehendi: Quartum à love 13. minutis utrinque excurrere, ibique quasi stare &inde ad lovem reverti. Tertium octo, secundum quinque: Primum 3. Ad has maximas elongationes supputatae sunt meae tabulae distantiarum. Notandum tamen has maximas digressiones rectè se habere, quando Iupiter est in quadrato solis, &in media à terris elongatione. Nam circa oppositiones lovis cum sole, manifestè hae distantiae augentur. Praecipue autem Quarti, quem 14. minut. non saltem adaequare, sed etiam aliquantulum excedere deprehendi. Ita appropinquante sole ad lovem, vel quando 2 erat extra radios solares, ita ut observari &videri haec sidera potuerint, inveni has distantias manifeste imminui &coarctari.