Latin
DE SECUNDO
Simon Marius, Mundus Iovialis 36
Unproofread scanNot analysed yet
Verum cum per instrumentum meum hanc augmentationem &diminutionem dimetiri hactenus mihi non licuerit: Nescio enim antantam admittant observationes, quantum quidem diversa elongatio lovis à terra requirit; Ideo in praesenti de ea nihil determinare volui, hanc exquisitioribus &diligentioribus observationibus reservaturus, Itaque has distantias, quas in tabulis posui, pro mediocribus habendas esse censeo, usque dum de hac etiam differentia, vel ut rectius loquar, de hoc defectu &excessu certo constiterit, sufficiatque candido logistae, atque harum rerum novarum coelestium admiratori, theoriam &tabulas habere, ex quibus facili negocio scire licet, uti spero, quae ex his sideribus sint orientalia, quae occidentalia, &in qua circiter à love distantia. Incepi quidem hoc anno 1613. etiam de defectu &excessu subtilius cogitare. Accepi autem pro media elongatione Quarti à 2. 12. primj 30. secunda. Et postea ad quindenos gradus verae distantiae lovis &Solis supputavi distantiam lovis à terra in partibus qualium terrae &Solis est 11. &2 &Solis 60. Insuper ad inventas distantias. quaesivi excessum supra mediam &defectum à media elongatione à love, quae contingit, quando Iupiter tantum distat a Sole quantum à terra. Verum calculus intricatior redditus fuisset, ideoque hunc laborem in aliud tempus reservare volui, interim etiam pluribus observationibus de hoc etiam phaenomeno certius confirmabor.