Latin
DE TERTIO
Simon Marius, Mundus Iovialis 36-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE TERTIO. Oc phenomenon etiam facilime deprehendi &obserAvari potest, praesertim quod ad stationem Quarti attinet. Nam is interdum per integrum fere triduum in eadem à love maxima distantia, à me deprehensus est, ita ut nulla perceptibilis differentia animadverti potuerit. Prope lovem vero subito illius, praesertim Tertij distantia variebatur, ut qui ob luminis majestatem &quantitatem prae alijs facile cognoscitur: Hic enim qua horâ hodie erat occidentalis à love, eadem horâ sequentis diei orientalis ab eodem factus est, &vice versa. Inprimis autem velocissima motio observatur, quando duo prope lovem conjunguntur, alterque est in accessu, alter vero in recessu.