Latin
DE SEPTIMO
Simon Marius, Mundus Iovialis 50
Unproofread scanNot analysed yet
post merid. quo tempore omnes quatuor cernebantur, tres orientales, &unus, id est, primus occidentalis. Omnes erant valde clari, propater quartum, qui admodum vicinus erat secundo versus lovem, &australior, &valde subtilis, ita ut vix videri potuerit. Quartus erat in superiore parte suae orbitae &in recessu, secundus vero in accessu &inferiore parte, prope illos etiam erat Tertius etiam in accessu, quin &umbra lovis erat in occidentali parte, quae huic exilitati luminis causam praebere non potuit. Verisimile est igitur hęc duo corpora Tertij inprimis autem Secundi impedivisse, quo minus radij solares fortissimi &liberrimi ad Quartum pervenire &profluere potuerint. Tantum etiam de hoc septimo &ultimo phaenomeno: sicque hanc secundam partem hujus libelli concludo. Nunc restat Theoriae explicatio, quae erit Tertia pars, in qua dictę motus diversitates explicantur &demonstrantur. TERὁ ἐχι το κοῦκ· σο σὰρρὰρ του κῦῖπ. υσο στθ, συ πεῖα ρο στγο συ πττν σο σχα τὰν πελο XOR α ἐν κανΘσρν ἐὁ καοἐν καα ρ ERIA