Latin
PARS
Simon Marius, Mundus Iovialis 51
Unproofread scanNot analysed yet
PARS. OST explicatas pro virili priores duas partes hujus libelli, superest tertia, quae circa declarationem &accomodationem Theoriae cum observationibus, &calculo maxime occupatur, quam etiam in sequentibus breviter &succincte pertexam. Est autem secundum meam imaginationem Theoria horum quatuor siderum talis, videlicet ut existimem haec sidera motu ęquali& simplici circa lovem tanquam centrum ferri, lovem item cum suis satellitibus non terram sed Solem pro centro agnoscere. Solem autem ipsum quasi in concentrico circa terram moveri praesuppono, non quod revera in concentrico terrae circulo feratur, sed quod eccentricitas ejus in motus apparentiâ siderum Brandenburgicorum evanescat &quasi imperceptibilis reddatur. Insuper statuo initium motus simplicis horum siderum in apigeo medio, quando sunt in maxima distantiâ à love indeque versus ortum delabi, sicque periodos suas absolvere. Faciliores intellectus gratiâ observetur sequens schema, in quo A est Iupiter, circa quem, tanquam centrum sunt delineari orbes quatuor planetarum lovialium. B est Sol, BA distantia Solis &lovis, quam etiam constituo 60. talium qualium distantia Solis &terrae est vndecim. In D sunt planetae hi ἀαόγειοι, id est, loxis maxima distantia à Sole, inde moventur motu simplici &aequali versus ortum ad E, quo in loco sunt stationarij, videlicet in maxima elongatione à love, à quo puncto revertuntur ad lovem usque dum sint in F, scilicet in conjunctione cum love: inde versus occasum excurrunt in G, ubi iterum subsistunt quasi, quoad visum, quia tunc moventur in linea conta E ctus, à quo termino tandem ad sua initia in D recurrunt, atque tempus restitutionis periodicae absolvunt.