Latin
PARS
Simon Marius, Mundus Iovialis 52
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc schemate excusatur &demonstratur 1. 2. &3. phaenomenon. Primum salvatur sic, videlicet quia haec sidera circulariter circa lovem vehuntur, ideo non fixa uno in loco sed modo in hoc, modo in alio situ ad lovem cernuntur. Secundum phenomenon superius fuit, quod quilibet ex his quatuor lovialibus peculiarem terminum distantiae utrinque à love agnoscat, Quartus quidem distantiam 13. minutorum, Tertius 8. Secundus 5. Primus 3. hujus rei ratio ex adjuncto diagramate patet. Nam quia experientia docet, haec sidera circumvolui circa lovem circulari motu, manifestum est, quod à D discedentes non longius à love recedere possint, versus ortum, quam usque dum in E motu simplici delata fuerint. Idem accidit illis circa G. Quae hîc de orbitâ Quarti dicuntur, ea etiam de reliquorum orbibus intelligenda sunt. In tertio phęnomeno dictum fuit hos loviales circa terminos maximę distantię, id est, circa E &G esse tardissimos &quasi stationarios, prope lovem vero velocissimos. Ratio ex hac delineatâ figura manifesta est.