Latin
6
Simon Marius, Mundus Iovialis 6
Unproofread scanNot analysed yet
Reinholdus quidem integrum septennium insumpsit conditione suarum tabularum Prutenicarum, at ille adjutus fuit observationibus annorum plus minus bis mille, tum etiam tabulis Alphonsinis, quin &inventionibus &observationibus Copernici: At hae commoditates omnes mihi defuere: Praeterea planetae, quorum canones Reinholdus condidit, inde à creato Mundo cognitifuere, &Cei vero usque in annum 1609. omnibus hominib. incogniti &inobservati. Non autem haec à me eò dicuntur, quasi labores &authoritatem Reinholdi optimi viri extenuare velim, sed potius ut mei labores juxta Reinholdi positi evidentiores evadant, atque hac ratione ijs etiam authoritatis aliquid accedat. Accipite ergo Illustrissimi Principes, Domini Clementissimi. Accipite quaeso animo propenso &clementi Mundum hunc Iovialem, à me Celsitudinis Vestrae Mathematico obsequentissimo detectum &pro virili elaboratum &exornatum. Non egoullam laborum compensationem, aut honoris sive officij alicujus auctionem à Celsitudine Vestra peto siquidem ea omnia, quae hac in parte à me proficisci possunt, Vestra sunt, Vestris sumptibus parta &procurata.