Latin
7
Simon Marius, Mundus Iovialis 7
Unproofread scanNot analysed yet
Ego quoque eà gratiae contentissimus sum, quae hactenus à Celsitudine Vestra mihi contigit, aulicamque vitam &dignitatem, cui quidam maximo suo damno, interdum nimis avidè inhiant, nihili facio, sed potius vitâ privatâ, &studijs philosophicis delector, &sic officio fungor meo. Hoc unum à Celsitudine Vestra animo plusquam submisso peto, ut gratiam &favorem eum, quo me hactenus Clementißimè complexi estis, continuare velitis, &me unicum ex tanto Alumnorum Heilsbronnensium numero, ad haec sublimia studia Mathematica, divinitus proculdubio excitatum, aetate jam &familià auctum, &in summa cerebri imbecillitate constitutum ne deseratis, in quam praecipue ob hoc studium, quod totum hominem requirit, incidi, &in quo ἀδοδιδακτος fui, &nullounquam vivo praeceptore usus sum: Quod malum in Italia casus ab alto lethalis plurimum auxit.