Latin · Sapphic stanza
CARMINUM LIBER II., XVI. AD FABIANUM: MONITUM DE MULIERUM CONSORTIO ET COLLOQUIIS.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 2.16
Unproofread scanNot analysed yet
Feminam ne sperne, puer, nec audax
Crinium nodos religare tenta:
Nobilem prudens reverere sexum,
Fidere noli.
Plurimae nymphae teneri pudoris
Legibus parent, inimica membris
Probra depellunt: animus quid autem?
Ardet an odit?
Saepius diris facibus Cupido
Virginum mentes agitat protervus;
Hae tacent: pallor notat oris ignem
Corde latentem.
Theseum filo cum Ariadna iuvit,
Iasonem tauros superare Colchis
Fervidos flammis, nivea refulsit
Fronte favilla.
Fraudibus pollent avidae puellae:
Dona dum captant, simulant amorem:
Verum ubi dextra vacua videris,
Taedia praebes
Aureus clausum penetrat cubile
Imber atque omnes reserare portas
Novit: an solus Danaen fefellit
Iuppiter olim?
Mollis ut cera est mulier, figuram
Quamlibet sumit; meliore raro
At typo gaudet, decus omne certa
Corpore ferre.
Fallitur vana specie iuventus
Et procax frangit scopulis carinam
Non satis cautam: rapitur furenti
Pinus ab aestu.
Abice hinc primas, Fabiane, flammas,
Quis cor accendit niveum Lacaena;
Moribus sanctis licet esse dicas,
Fidere noli.