Latin
CARMINUM LIBER II., XVII. AD CANDIDUM UXORIS MORTE TURBATUM.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
Tristes querelas fundis in aethera,
Dilecta coniunx quod tibi mortua
Et liberi quod lacte parvi
Matris et ubere sint repulsi.
Ipsis quoque atram nam metuis necem,
Cum nulla nutrix ingenio tuo
Umquam probetur nec decoris
Moribus eniteat iuvenca.
Annosa nec sit viribus integris.
Depone inanem sollicitudinem,
Nil profuturas mitte curas
Et nimiam moderare flammam.
Quaeratur uxor, Candide, quae toro
Sit digna claro, quae pueros alat
Instar parentis, quae severo
Et niveo emineat pudore.
Amissa ad Hebrum coniuge dum dolet
Et plorat Orpheus flebilibus modis,
Quis finis ipsi, quae voluptas?
Femineo interiit furore.
Quid flere prodest? Ex oculis cies
Fontem perennem. Fulmina Iuppiter
Cum mittit atque imbres, serenis
Nubila Sol radiis resolvit.
Arce tumultum pectoris anxii;
Committe divis, quidquid erit; labor
Sic desinet dirusque maeror
Et placido potiere somno.