Latin
EPODON LIBER., IV. PROMISSA VANA ET MINAE.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid polliceris? quid minaris? quid fremis,
Ut rusticus vino madens?
Nummis abundas, aureos montes crepas,
Sed orbe nostro dissitos.
Promittis aera :pondus at nimium leve
Statera mole degravat.
Paterna bobus rura centenis aras:
Sunt mille forsan iugera?
Martis Calendis praebiturum, quod iuvet,
Quis credat aut quis suadeat?
Haec verba citius umido volant Noto
Amentiamque detegunt.
Vindicta capiti maesta sed nostro imminet,
Si non veremur, ut decet?
Quid destitutus viribus possit furor?
Quid ira? quid calumnia?
Has non timemus, mentis at vigilem canem,
Latrare qui non desinit,
Donec supremo iudici fiat satis
Atque expiemur sordibus.
Promissa nil sunt nostra, nil acres minae:
Quod fata volvunt, accidet.