Latin
EPODON LIBER., V. PECUNIAE VIS IMPIAE.
Simon Rettenpacher, Lyrische Gedichte 5.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quod pondus auro vel quis argento color,
Vincat ut honestatis decus?
Promissa frangat atque iuratam fidem
Et sancta rumpat foedera?
Ut tradat arces hostibus et aequet solo
Munita quondam moenia?
Ut nuptiales violet iniectum faces
Et arceat custodiam?
Quid labe dicam virginum aspersos choros
Tam sordida, tam putrida,
Ut mole pressas postea ingenti labor
Exponeret discrimini
Ludibrioque plebis? hoc potuit nitor
Fulvi metalli, non amor.
Conclusa Danae ferrea turri, aureo
Concepit imbre Persea;
Quin templa fulgor penetrat et sacras domos
Nec aliquid intactum sinit:
Tentaret etiam sidera et caelum, nisi
Rerum vetaret arbiter.
Nunc ima Ditis regna sollicita prece
Ad vota deducit sua:
Quicumque donis criminum artifices colit,
Erebi ministros advocat.
Quid plura? nummis cuncta subduntur: pudor,
Religio et excellens honor.
Quem veritas custodit, haud cedit tamen,
Sed pauperem vitam eligit.
Congesta quid pecunia aut prosunt opes,
Hinc quando migrandum tibi?