Latin
Lines 181-228
Sisbertus Toletanus, Lamentum paenitentiae 181-228
Not analysed yet
Boni nihil habiturus, quod malis obiciam,
Poenarum metu quassata tremet conscientia,
Dum formidat infinita subire discrimina.
Bone deus, perituro nunc, exoro, subueni,
Nunc et ab ira perenni et a morte libera,
Vt quem iustitia punit, tu salues clementia.
Benigne pater, ignosce, quod agnoscens fateor.
Pronuntio malum meum, non, uindex, operio;
Excipe professionem et da indulgentiam.
Bonitatis pietate multis non merentibus
Gratis peccata dimittens indulsisti ueniam:
Mihi non defraudes uni, quod dedisti plurimis.
Blanditus confessione placaris humilium
Et ad ignoscendum cito flentis uoce flecteris,
Poenitentis adsuetus consulere lacrimis.
Breuis non est manus tua, ut praestare nequeat;
Multus es ad ignoscendum, hinc "indulge!" clamito.
Miserere, ne disperdas, parce, ne interimas.
Biplici, quaeso, flagello noli me percutere,
Suspende paululum iram, habe patientiam,
Quia multum ego miser, sed tu plus misericors.
Conuersus ad pietatem restitue gratiam;
Vitam cum peccato simul ne uelis extinguere;
Serua benedictionem receptandae ueniae.
Carnem pro peccato suo, quantum placet, adtere,
Plagas enim temporales libenter excipiam,
Precor tantum, ne perennes indignatus inferas.
Doloribus hic afflige, meroribus affice,
Per flagella modo purga, ne futuro punias;
Carnis poena, quae deliquit, redimatur anima.
Decerne clementer pie perditum requirere,
Mira qui benignitate abiectos recolligis
Et auersos reconuertis, oberrantes corrigis.
Errasse me dudum plango profanus et prodigus,
Meretricio amore bona perdens patria,
Hinc ad te uilis, egenus et percussus remeo.
Ecce me indignum loco filiorum clamito,
Quod paternitatis tuae renuens admonita
Vagus perquaquam defluxi, cucurri per auia.
Feci malum miser ego in insipientia,
Prouocaui te ad iram diris facinoribus,
Quibus rite consternatus magno luctu conteror.
Fletibus tamen reuertor confitendo poenitens:
Aufer indignationem culpae factus inmemor
Et paterna pietate sume, precor, errulum.
Grassari si tamen adhuc plagis me diiudicas,
Feri me, sicut quos amas, castiga et argue,
Sed clementer, ut emendes, non ut interficias.