Latin
Lines 229-273
Sisbertus Toletanus, Lamentum paenitentiae 229-273
Not analysed yet
Graues ut culpae merentur, non ita desaeuias;
Tempera seueritatem, desine percutere,
Iugi ne plaga contritus desperem et peream.
Hoc interdum te deposco, ne temptationibus,
Quibus subinde peruertor, uiolenter obruar;
Victus ne miser succumbam, da, precor, auxilium.
Herudiri me tantundem, non permittas decipi,
Nam sufferre temptamenta daemonum non potero,
Si desieris eorum frenare malitiam.
Inde te, benigne deus, adclinis efflagito,
Quantulumcumque placare, ut et hic indulgeas;
Nam longa poena subactus miser ualde factus sum.
In dolore sempiterno carnem ne constituas,
Vt crudeliter exire conpellatur anima;
Da cruciatibus finem, requiescat spiritus.
Karpe moras, uisita me, immo ueni, libera,
"Surge!" dicito captiuo, "prodi foras!" misero,
Releua carcere trusum, pande iam absconditum.
Kallidus hostis me uicit, quod modo considero,
Magnum malum feci miser carnis in arbitrio.
Porrige nunc manum tuam et succurre misero.
Kaput et reliquos artus aqua munda dilue
Et internos esqualores gratia purifica,
Cunctis ut abire sinas defecatum fecibus.
Lugeo confusus mala, quae gessisse memoro,
Fundo preces et lamenta contristatus animo,
Precor, optatam ne neges poenitenti ueniam.
Lacrimae contra peccatum non quidem sufficiunt,
Sed quod non ualeo paruis expiare fletibus,
Oro, pietate demas, abluas clementia.
Miseratione tua fac iustum ex impio,
Fulgidum de tenebroso, nitentem ex horrido,
Innocentem ex iniquo, uiuentem ex mortuo.
Miseratus iam omitte noxas mihi criminis,
Eripiens plasma tuum de manu diaboli,
Memento figmenti tui et esto placabilis.
Manus tuae me fecerunt, formauerunt digiti,
Corpus in uentre materno per membra deliniens,
Tua uirtute creatam quo clausisti animam.
Ne des in ruinam mortis opus tuum, domine,
Propter carnale peccatum, quod lamentis elui
Possibile praedixisti atque ueniabile,
Nullum perire protestans, quamuis graui crimine
Carnaliter polluatur; si redeat poenitens
Et non haesitet in fide, sumi posse ueniam.