Latin
Letter 1
Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Verumtamen, ne tibi videatur ea quae asserimus procul a ratione manenti, audi quibus jaculis in Evangelio Dominus percutiat corda peccantium, quantisque praemiis praedictos, fideles locupletet, ut eum qui sibimel commendata talenta ampliavit, [secum in gaudio fecerit permanere maximis institutum, eum imperare constituit ]. E contra, scilicet qui pecuniam conservando abstruserat, qua eum poena consequatur, quave jactura in eum fervens desaeviat, ex divinis oraculis magis poteris indagare. Quod si ille qui nihil lucri profectus est in statu protulit summam, tam poenaliter est condemnatus, qua censura erit puniendus, qui nihil acquirens, et ea quae habuit negligendo crudeliter caruit?