Latin
Letter 1
Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
Innumerabilia divinorum voluminum patent examina, quae te in hac parte non patiuntur innoxium. Tamen si parva prosunt, credo et multa sufficiant. Hodie si quispiam mundialibus actibus implicatus, et omnium criminum foeditate pollutus, debitum naturae reddat, unum attamen poenitudinis velit consequi praemium; cum denegata fuerit languenti medela, et sic eum mors aeterna absorbeat; animam ejus cujus de manu credens Dominus est quaesiturus? Pariliter cum paganus oblatus fontibus fuerit sanctis, desistente persona pontificis, necdum fuerit tinctus, quatenus conditio praeveniat mortis; oro, quis pro eo reddere poterit rationem? Mihi videtur, cum ille venerit cui cuncta patescunt, dicent hi: Nos poenitentiam simul exspectabamus et baptismum; hunc vero sensimus parricidam, qui poenitentum vota non tribuit, sed magis negligens denegavit. Opinor quod eorum supplicia excipiat alter. Et cum de semetipso nemo dignus inveniatur, qui se mundum judicet a peccato; quanto magis cui aliena crimina subjunguntur? Credo mille mortibus eum esse condignum.