Latin
Letter 2
Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAESARII PATRICII AD SISRBUTUM REGEM, Pro supradicto CAECILIO directa, dum a militibus captus fuisset. Domno gloriosissimo atque clementissimo domno Sisebuto regi Caesarius, Deo volente, patricius venerator vester. Nostra frequens postulatio apud eminentiam tuam fuit, quae effectum penitus habere non potuit; ineluctabilis vero clamor gementium vel nunc vincat vestrum regale fastigium, et praeparet inspiratio Dei cor vestrum ad pacis reparandum statum. Placetur Deus vel sero tantorum ejulatu, si respiciens rivos exstinxerit lacrymarum. Terra enim, quae, fatiscente calore, imbrem ad suum gignendum fructum sustinebat, cruore Catholicorum immensum excurrens impetum exsatiavit, et alluvionem agere implevit. Nam et de nostris vestrisque regionibus multiplicata captivitas orbem pene ignotum implevit, et nobilium incolatu suscepisse stipatus congemuit.