Latin
Letter 2
Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Pro tantis ergo illatis funeribus non sileo vestram eminentiam mea propulsare obsecratione, ut humilitatem non spernas, preces audias et expostulata praestare non desistas. Datorem te pacis post Deum tribue, ut ille qui assumpto corpore in coelum conscendit, et pacem hominibus reliquit, in numero pacificorum tuum regnum annumeret et filium te pacis in coetu sanctorum collocet. Mihi enim postulanti pacem, qua omnes indigent, inspirante Domino tribue, ut etsi in externis degeam finibus, repositam tamen dilectionem corde gerens, nomen regni vestri peculiariter semper habeam, nec a vestra mente recedat.