Latin
8.2.25 to 8.2.44
Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae 8.2.25-44
Unproofread scanNot analysed yet
Clare lucideque permonuit, unam ad cultum venerationis esse confessionem credentium, quam sequax Ecclesia ab apostolis traditam Romana suscepit, et recte petentibus, haereticorum segetibus exstirpatis, maternis affectibus tradidit. Patent et alia per campos divinae legis testimonia, copiose florigera, quae sicut claves vel luminaria obscura dilucidant et patefacient obserata. Interea quae ad perversitatem sui dogmatis oblatrando praesumptio Ariana vociferat, quomodo vel divinorum exempla voluminum impiis vocibus prave sententiendo convertat, elegimus sententias, ut eorum exsecrabiles retexere naenias, connectens intemeratae fidei sacratissima subter eloquia, quo facilius de utrisque conditio indagata haeretica temeritate frustrata, et bona docere et mala perfectius sciat dedocere. Volentes denique Filium de paterna substantia ausu temeritatis excludere, ea qua competunt humanae naturae in subjectionem nostri Redemptoris afferre. Pater, inquiunt, major me est. Et illud: Qui me misit, ipse mihi mandatum dedit. Et: Non ego veni, sed ille me misit. Et rursus: Non veni facere voluntatem meam. Iterumque: Sicut mihi Pater dixit, sic loquor; et quod dedit mihi servavi, et omnia quae mihi dedit nemo auferet a me. Post talia ingerunt: Rogabo Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim millia legiones angelorum, atque: Si hic calix non potest transire, nisi bibam illum; et: Si fieri potest, transeat a me calix iste; non sicut ego volo, sed sicut tu. Adjungunt etiam: Et quae sunt placiti ea ego facio semper; et sedere ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis. Insanientes connectunt: Et dedit illi nomen quod est super omne nomen; et Exaltavit puerum suum; et: Benedixit te Dominus Deus tuus; et: Excitavit eum a mortuis, et sedere fecit eum ad dexteram suam; multaque similia, quae rectissima fides taliter recipit, ut sciat quae Deitati, quae humanitati conveniunt.