Latin
8.2.45 to 8.2.65
Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae 8.2.45-65
Unproofread scanNot analysed yet
His quidem rationibus et fidelibus infelices convincuntur exemplis; in Dei quidem filio duas confitemur certissime esse naturas, unam deitatis et alteram fatemur humanitatis. Christus igitur formam servi, quam sumpsit ex Virgine, Patri dicitur esse subjectus. Ductorem gentium apostolorum confirmant m: Ubi venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege. In ea natura dicitur esse subjectus, in qua sub lege ex muliere nascitur generatus. Si quid sane illam divinis reperiantur eloquiis, quia Christi personam Patri subjectiorem efficiant, non naturam deitatis evacuat, sed verum hominem deitatis deitati subjectum affirmet. Igitur ubi Deo Patri Deus Filius aequalis ostenditur, de thesauris sacrae legis velut florum capita delecta collegimus, et sub uno congesta exhaurientes aeterni regis dona porreximus: Dicit enim filius Patri: Omnia mea tua sunt; et rursus evangelista: AEqualem se, inquit, faciens Deo omni virtute; et Ego et Pater unum sumus. Et in consequentibus: Ut sint in nobis unum, sicut et ego et tu unum sumus; et: Non credidisti quia ego in Patre, et Pater in me est? Pater meus operatur, et ego operor; atque: Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat; ita et Filius quos vult vivificat; et: Qui me vidit, vidit et Patrem; et: Qui me odit, odit et Patrem meum; et: Clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te; et: Ego clarificavi super terram, et manifestavi nomen tuum hominibus. Jam ut omnis conquiescat cabilationis intentio, hanc, sententiam Joannis praevisam accipiant et defendant in isto modo sacratissima verba narrantem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Conticescant ergo dementium polentiosi sermonis lingue sententiam ferro, quae anhelantes conantur Filium a Patris substantia separare. De Spiritu sancto, qui cum Patre et Filio in unitate virtutis aequatis vivit et regnat, talem infelicem et omni fonte lacrymarum plangendi opinantur sensibus opinionem, oblatrare caecati, quatenus prosecutione funera, impia, sauciati dementia, a Patre Filioque dissociant, et non Deum (quod dici nefas est), sed creaturam, sceleratis vocibus personant.