Latin
8.2.66 to 8.2.72
Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae 8.2.66-72
Unproofread scanNot analysed yet
Sacra tamen auctoritas eloquiis opulenta divinis, Spiritum sanctum esse Deum et Creatorem cum Patre et Filio, clarissimis his affatibus demonstravit: Verbo, inquit. Domini coeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Rursus qni supra pulchra per eloquia intimavit: Emitte spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis faciem terrae. Rex ille cunctis prudentior, et propheta: Ipse, inquit, creavit ea per Spiritum sanctum. Patientissimus poenae ultra omnes homines Job: Divinus, ait, Spiritus qui creavit me. Bellatrix namque Judith: Tibi, inquit, servit omnis creatura, qui dixisti, et facta sunt; misisti Spiritum tuum, et creata sunt.