Latin
1.39 to 1.40
Solinus, Capitula IX-XXII 1.39-40
Not analysed yet
XVI. Fabulae erant Hyperborei et rumor irritus, si quae illine ad nos usque fluxerunt, temere forent credita: sed cum probissimi auctores et satis vero idonei sententias pares faciant, nullus falsum reformidet. de Hyperboreis rem loquemur. li incolunt pone Pterophoron, quem ultra aquilonem accepimus iacere. gens beatissima. eam Asiae quidam magis quam Europae dederunt. alii statuunt mediam inter utrumque solem, antipodum occidentem et nostrum renascentem: quod aspernatur ratio, tam vasto mari duos orbes interfluente. sunt igitur in Europa. apud quos mundi cardines esse credunt et extimos siderum ambitus, semestrem lucem, aversum una tantum die solem: quamquam existant qui putent non cotidie ibi solem ut nobis, sed vernali aequinoctio exoriri, autumnali occidere: ita sex mensibus infinitum diem, sex aliis continuam esse noctem. de caelo magna clementia: aurae spirant salubriter: nihil noxium flatus habent. domus sunt nemora vel luci: in diem victum arbores sumministrant. discordiam nesciunt: aegritudine non inquietantur: ad innocentiam omnibus aequale votum. mortem accersunt et voluntario interitu castigant obeundi tarditatem: quos satias vitae tenet, epulati delibutique de rupe nota praecipitem casum in maria destinant: hoc sepulturae genus optimum arbitrantur. aiunt etiam solitos per virgines probatissimas primitiva frugum Apollini Delio missitare: verum hae quoniam perfidia hospitum non inlibatae revenissent, devotionis quam peregre prosequebantur pontificium mox intra fines suos receperunt. XVII. Altera in Asia gens est ad initium orientis aestivi, ubi deficiunt Riphaeorum montium iuga. Hyperboreis similes dicunt Arimphaeos. et ipsi gaudent frondentibus arbustorum: bacas edunt. iuxta viros ac feminas taedet crinium: uterque sexus comas tondent. amant quietem, non amant laedere. sacri habentur attrectarique eos etiam a ferocissimis nationibus nefas ducitur. quicumque periculum a suis metuit, si ad Arimphaeos transfugerit tutus est, velut asylo tegatur. ultra hos Cimmerii et gens Amazonum porrecta ad Caspium mare, quod dilapsum per Asiaticae plagae terga Scythicum inrumpit Oceanum.