Latin
1.41 to 1.43
Solinus, Capitula IX-XXII 1.41-43
Not analysed yet
Magnis deinde spatiis intercedentibus ostia Oxi fluminis Hyrcani habent, gens silvis aspera, copiosa inmanibus feris, feta tigribus. quod bestiarum genus insignes maculis notae et pernicitas memorabile reddiderunt. fulvo nitent: hoc fulvum nigrantibus segmentis interundatum varietate adprime decet. pedum motum nescio velocitas an pervicacia magis adiuvet. nihil tam longum est quod non brevi pene-trent: nihil adeo antecedit, ut non ilico adsequantur. ac maxime potentia earum probatur, cum maternis curis incitantur, cum catulorum insistunt raptoribus: succedant sibi equites licet et astu quantolibet amoliri praedam velint, ni in praesidio maria fuerint, frustra est ausum omne. notantur frequentissime, si quando latrones suos renavigantes vident, in litore irrita rabie cernuari, velut propriam tarditatem voluntaria castigantes ruina. quamquam de fetu universo vix unus queat subtrahi. Pantherae quoque numerosae sunt in Hyrcania, minutis orbiculis superpictae, ita ut oculatis ex fulvo circulis vel caerula vel alba distinguatur tergi supellex. tradunt odore earum et contemplatione armenta mire adfici atque ubi eas persentiscant properato convenire nec terreri nisi sola oris torvitate: quam ob causam pantherae absconditis capitibus quae corporis reliqua sunt spectanda praebent, ut greges stupidos in obtutum populentur secura vastatione. sed Hyrcani, ut hominibus intemptatum nihil est, frequentius eas veneno quam ferro necant. aconito carnes inlinunt atque ita per compita spargunt semitarum: quas ubi esae sunt, fauces angina obsidentur. ideo gramini nomen pardaliacen dederunt. sed pantherae adversus hoc virus excrementa humana devorant et suopte ingenio pesti resistunt. lenta illis vivacitas, adeo ut eiectis interaneis mortem diu differant. in his silvestribus et pardi sunt, secundum a pantheris genus, noti satis nec latius exequendi: quorum adulteris coitibus degenerantur partus leaenarum et leones quidem procreantur, sed ignobiles. XVIII. Quoniam in Ponticis rebus sumus, non erit omittendum unde mediterranea maria caput tollant. existimant enim quidam sinus istos a Gaditano freto nasci, nec aliam esse originem quam eliquia inrumpentis Oceani: cuius spiritu pervadente apud aliquot mediterranea litora sicut in Italiae parte fieri accessus vel recessus. qui contrarium sentiunt, omnem illum fluorem aiunt a Ponticis faucibus inundare, idque fulciunt argumento non inani, quod aestus e Ponto profluus numquam reciprocetur.