Latin
20.1 to 20.5
Solinus, Capitula VII-XXIV 20.1-5
Not analysed yet
Insula Apollinitarum octogintis millibus passuum abest a Bosphoro Thracio citra Istrum sita, ex qua Marcus Lucullus Apollinem Capitolinum nobis extulit. Ante Borusthenem Achillis insula est, cum æde sacra, quam ædem nulla ingreditur ales; et quæ forte advolaverit, raptim fugam properat. Oceanum Septentrionalem ex parte, qua a Paropamiso amne Scythiæ alluitur, Hecatæus Amalchium appellat, quod gentis illius lingua significat congelatum. Philemon a Cimbris ad promontorium Rubeas Morimarusam dicit vocari, hoc est Mortuum mare. Ultra Rubeas id quidquid est, Cronium nominant. Mare autem Caspium ex altero Ponti latere ultra Massagetas et Apalæos Scythas, esse in Asiatica plaga dulce haustu Alexandro Magno probatum est, mox Pompeio Magno, qui bello Mithridatico, sicut commilito ejus Varro tradit, ipsis haustibus periclitari fidem voluit. Id evenire produnt e numero fluminum, quorum tanta copia ibi confluit, ut naturam maris vertant. Non omiserim, quod per idem tempus eidem Magno licuit ex India diebus octo ad Bactros usque Dalerum flumen, quod influit Oxum amnem, pervenire; deinde in mare Caspium; inde per Caspium ad Cyri amnis penetrare fluentum, qui et Iberiæ Armeniæ fines interluit. Itaque a Cyro, diebus non amplius quinque itinere terreno subvectis navibus, ad alveum Phasidis pertendit: per cujus excursus in Pontum usque Indos advehi liquido probatum est. Auctor est Xenophon Lampsacenus, a litore Scytharum in insulam Abalciam triduo navigari: ejus magnitudinem immensam, et pæne similem continenti: nec longe Oæones separari; quas qui habitent, vivant ovis avium marinarum, et avenis vulgo nascentibus; perinde alias propter constitutas æque insulas, quarum Hippopodes indigenæ humana usque ad vestigium forma in equinos pedes desinunt; esse et Phannesiorum, quorum aures adeo in effusam magnitudinem dilatentur, ut viscerum reliqua illis contegant, nec amiculum aliud sit, quam ut membra membranis aurium vestiant. Antequam digredimur ab Scythia, religio est præterire, quænam ibi sint feræ peculiares.