Latin
20.6 to 20.7
Solinus, Capitula VII-XXIV 20.6-7
Not analysed yet
Cervi plurimi in hac terra. Igitur cervos persequamur. Mares generis hujusce quum statum tempus venerem incitavit, sæviunt rabie libidinis efferati. Feminæ, licet prius conserantur, non concipiunt ante Arcturi sidus. Nec qualibet partus suos educant. Teneros studiose occulunt, et absconditos inter profunda fruticum, vel herbarum, pedum verbere castigant ad latendum. Quum maturuit ad fugam robur, exercitio docent cursus, et assuescunt salire per abrupta. Acceptis canum latratibus, secundo vento vias dirigunt, ut odor cum ipsis recedat. Mirantur sibilum fistularum. Rectis auribus acutissime audiunt, submissis nihil. Stupent omnia: propterea facilius obvios se præbent sagittantibus. Si maria tranant, non aspectu petunt litora, sed olfactu: infirmos ponunt in ultimo, et lassorum capita clunibus per vices sustinent. E cornibus quod dextrum fuerit efficacius est ad medelam; si fugare angues gestias, utrum velis, uras; quæ ustrina præterea nidore vitium aperit ac detegit, si cui inest morbus comitialis. Pro ætate ramulos augent. Id incrementum in sexennes perseverat; deinceps numerosiora non possunt fieri cornua, possunt crassiora. Quæ quidem castratis nunquam crescunt, nec tamen decidunt. Dentes monstrant senectutem, quum aut pauci inveniuntur, aut nulli. Serpentes hauriunt, et spiritu narium extrahunt de latebris cavernarum. Dictamnum ipsi prodiderunt, dum ex eo pasti excutiunt accepta tela. Herbam quoque, quam cynaren vocant, contra noxia edunt gramina. Adversum venena mirificum est hinnulei coagulum, occisi in matris utero. Patuit nunquam eos febrescere: quam ob causam confecta ex medullis eorum unguina sedant calores hominum languentium. Legimus plurimos matutinis diebus cervinam carnem degustare solitos, sine febribus longævos fuisse: quod demum proderit, si uno vulnere fuerint interfecti. Ad dignoscendam vivacitatem Alexander Magnus torques plurimis cervis innexuit, qui post annum centesimum capti, necdum senii judicium præferebant. Eadem pæne specie sunt, quos tragelaphos dicunt, sed non alibi, quam circa Phasidem apparent: tantum quod illi villosos habent armos, et menta promissis hirta barbis.