Latin
1.18 to 1.20
Solinus, Capitula XXIII-XXXIV 1.18-20
Not analysed yet
De gemma heliotropio inter Aethiopiam Africam Cyprum certamen fuit, quaenam mitteret generis huius eminentissimam: deprehensumque est documentis plurimis Aethiopicam aut Libycam palmam tenere. viridi colore est non ita acuto, sed nubilo magis et represso, stellis puniceis superspersa. causa nominis de effectu lapidis est et potestate: deiecta in labris aheneis radios solis mutat sanguineo repercussu extraque aquam splendorem eius abicit et avertit. etiam illud posse dicitur, ut herbae eiusdem quo est nominis mixta et praecantationibus legitimis consecrata eum a quocunque gestabitur subtrahat visibus obviorum. Inter Syrtes quamvis terra pergentibus iter sideribus destinatur nec aliter cursus patescit: nam putris soli faciem aura mutat et minimo licet vento tantam diversitatem flatus efficit, ut subinde perversis sitibus locorum nulla indicia agnitioni relinquantur, cum modo quae fuerant tumulis ardua in valles residunt, modo quae vallibus pressa coitu pulveris aggerantur. ita etiam continens naturam maris sui patitur: nec interest ubi potius sint procellae, cum ad exitium viantium elementis congruentibus in terris flabra saeviant, in mari terrae. utraeque Syrtes CCL milibus passuum separantur. aliquanto clementior quae minor est. Cn. denique Servilio C. Sempronio cos. inter haec vadosa classem Romanam inpune accipimus perfretasse. in hoc sinu Mene insula post Minturnenses paludes C. Mario fuit latebra. Supra Garamantas Psylli fuerunt, contra noxium virus muniti incredibili corporis firmitate. soli morsibus anguium non interibant et quamvis dente letali appetiti incorrupta durabant sanitate. recens etiam editos serpentibus offerebant: si essent partus adulteri, matrum crimina plectebantur interitu parvulorum: si pudici, probos ortus a morte paterni sanguinis privilegium tuebatur: sic originis fidem probabant venenis iudicantibus. sed haec gens interivit a Nassamonibus capta nec quicquam aliud praeter opinionem de vestigio nominis sui Psylli reliquerunt. nassamonitem lapidem Nassamones dant, sanguineum universum, nigris venulis adumbratum. in intimo recessu Syrtis maioris circa Philaenorum aras Lotophagos fuisse discimus, nec incertum est. a Philaenorum aris non procul palus est quam Triton amnis influit, ubi speculatam se artium deam crediderunt.