Latin
1.21 to 1.23
Solinus, Capitula XXIII-XXXIV 1.21-23
Not analysed yet
Maior Syrtis ostentat oppidum, Cyrenas vocant, quod Battius Lacedaemonius olympiade quinta et quadragesima, rege Marcio res Romanas tenente, anno post Troiam captam quingentesimo octogesimo sexto condidit: quae domus Callimacho poetae fuit patria. inter hoc oppidum et templum Hammonis milia passuum CCCC sunt. templo fons proximat Soli sacer, qui humoris nexibus humum stringit, fauillam etiam in caespitem solidat. in qua gleba non sine miraculo lucus emicat, undique secus agris arentibus. illic et lapis legitur, Hammonis vocant cornum: nam ita tortuosus est et inflexus, ut effigiem reddat cornus arietini: fulgore aureo est: praedivina somnia repraesentare dicitur subiectus capiti incubantium. et arbor est melopos nomine, ex qua profluit lentus humor, quem a loco hammoniacum nominamus. Apud Cyrenenses praeterea sirpe gignitur odoratis radicibus, virgulto herbido magis quam arbusto: cuius e culmo exudat aestatis tempore pingue roscidum idque pascentium hircorum inhaeret barbulis: ubi cum arefactum inolevit guttis stiriacis, legitur ad usum mensarum vel medellae magis. dictum est primum lac sirpicum, quoniam manat in modum lacteum: deinde usu derivante laser nominatum. quae germina initio barbaricae inpressionis vastatis agris, postea ob intolerandam vectigalis nimietatem ferme penitus ipsi accolae eruerunt. Cyrenis ab laeva Africa est et a dextra Aegyptus, a fronte saevum et inportuosum mare, a tergo barbarorum variae nationes et solitudo inaccessa, quae basiliscum creat, malum in terris singulare. serpens est paene ad semipedem longitudinis, alba quasi mitrula lineatus caput, nec hominis tantum vel aliorum animantium exitiis datus, sed terrae quoque ipsius, quam polluit et exurit ubicumque ferale sortitur receptaculum. denique extinguit herbas, necat arbores, ipsas etiam corrumpit auras, ita ut in aere nulla alitum inpune transvolet infectum spiritu pestilenti. cum movetur, media corporis parte serpit, media arduus est et excelsus. sibilum eius etiam serpentes perhorrescunt et cum acceperint, fugam quaeque quoquo potest properant. quicquid morsu eius occiderit non depascitur fera, non attrectat ales. mustelis tamen vincitur, quas illic homines inferciunt cavernis in quibus delitescit. vis tamen nec defuncto quidem deest. denique basilisci reliquias amplo sestertio Pergameni conparaverunt, ut aedem Apellis manu insignem nec araneae intexerent nec alites involarent.