Latin
1.45 to 1.48
Solinus, Capitula XXIII-XXXIV 1.45-48
Not analysed yet
Est et delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secant et interimunt. habitant in insula Nili homines forma perexigui, sed audacia usque eo praediti, ut crocodilis se offerant obvios: nam haec monstra fugientes insequuntur, formidant resistentes: ergo capiuntur, subactique etiam intra aquas suas serviunt et perdomiti metu ita obsequuntur, ut inmemores atrocitatis victores suos inequitantes dorso vehant. hanc ergo insulam et hanc gentem ubicumque indicio odoris persenserint, procul fugiunt. in aqua obtunsius vident, in terra acutissime. hieme nullum cibum capiunt, quin etiam quattuor menses a coeptu brumae inedia exigunt. Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes, sed forma modica et angusta, verum ad opem salute non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus extinguitur vis veneni. Hippopotamus in eodem flumine ac solo nascitur, equino et dorso et iuba et hinnitu, rostro resimo, ungulis bifidis, aprinis dentibus, cauda tortuosa. noctibus segetes depascitur, ad quas pergit aversus astu doloso, ut fallente vestigio revertenti nullae ei insidiae praeparentur. idem cum distenditur nimia satietate, harundines recens caesas petit, per quas tamdiu obversatur, quoad stirpium acuta pedes vulnerent, ut profluvio sanguinis levetur sagina: plagam deinde caeno oblinit, usquedum vulnus conducatur in cicatricem. hippopotamos et crocodilos primus Romae M. Scaurus invexit. Circa easdem ripas ales est ibis. ea serpentium populatur ova gratissimamque ex his escam nidis suis defert: sic rarescunt proventus fetuum noxiorum. nec tamen aves istae tantum intra fines Aegyptios prosunt: nam quaecumque Arabicae paludes pennatorum anguium mittunt examina, quorum tam citum virus est, ut morsum ante mors quam dolor insequatur, sagacitate qua ad hoc valent aves excitatae in procinctum eunt universae et prius quam terminos patrios externum malum vastet, in aere occursant catervis pestilentibus: ibi agmen devorant universum: quo merito sacrae sunt et inlaesae. ore pariunt. nigras solum Pelusium mittit, reliqua pars candidas.