Latin
1.49 to 1.52
Solinus, Capitula XXIII-XXXIV 1.49-52
Not analysed yet
De arboribus quas sola fert Aegyptus praecipua est ficus Aegyptia, foliis moro comparanda, poma non ramis tantum gestitans, sed et caudice: usque adeo fecunditati suae angusta est. uno anno septies fructum sufficit: unde pomum decerpseris, alterum sine mora protuberat. materia eius in aquam missa subsidit: deinde cum diu desederit in liquore, levior facta sustollitur et versa vice, quod natura in alio ligni genere non recipit, fit humore sicca. Palma quoque Aegyptia dicenda res est: proprie adipsos vocatur, ut dici oportet ea, quae gustata arcet sitim. odor ei idem qui et malis Cydoniis. sed demum sitim sedat, si prius quam maturuerit decerpatur: nam si matura sumatur, sensum intercipit, gressum praepedit, linguam retardat obsessisque officiis mentis et corporis ebrietatis facit vitium. Aegyptium limitem, qua ad Diacecaumenen tendit, incolunt populi, qui momentum, quo reparari mundum ad motus ferunt annuos, hoc studio deprehendunt. eligitur sacer lucus, in quo consaeptant animalia diversissimi generis. ea, ubi ad statum modum caelestis perveniunt disciplinae, sensus suos significationibus produnt quibus possunt: alia ululant, alia mugiunt, quaedam stridunt, nonnulla simul confugiunt ad volutabra. hoc argumentum illis est magistrum ad indicium temporis deprehendendi. iidem populi ferunt a primis sibi gentis suae avis traditum, ubi nunc occasus est, quondam ibi ortus solis fuisse. Inter Aegyptias urbes numero portarum Thebae nobiles, ad quas commercia Arabes Indique subvehunt: hinc regio Thebaica. Abydos et ipsa nobilis, olim Memnonis regia, nunc Osiris fano exculta. Alexandriam et operis ipsius magnitudo et auctor Macedo nobilitant: quam metatus Dinocrates architecton alterum a conditore in memoria locum detinet. condita autem Alexandria est duodecima centesimaque olympiade, L. Papirio Sp. f. C. Poetelio C. f. consulibus Romanis, haud longe ab ostio fluminis Nili, quod Heracleoticon alii, alii Canopicon appellant.