Latin
1.53 to 1.56
Solinus, Capitula XXIII-XXXIV 1.53-56
Not analysed yet
Est et Pharos, colonia a Caesare dictatore deducta, e qua facibus accensis nocturna dirigitur navigatio: nam Alexandria insidioso accessu aditur, fallacibus vadis, caeco mari, tribusque tantum canalibus admittit navigantes, Posideo Tegano Tauro. hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. pyramides turres sunt fastigatae ultra excelsitatem omnem quae fieri manu possit: itaque mensuram umbrarum egressae nullas habent umbras. nunc ab Aegypto provehamus stitum. XXXIII. Ultra Pelusiacum ostium Arabia est, ad Rubrum pertinens mare, quod Erythraeum ab Erythra rege Persei et Andromedae filio, non solum a colore appellatum Varro dicit. qui affirmat in litore maris istius fontem esse, quem si oves biberint, mutent vellerum qualitatem, et antea candidae amittant quod fuerint usque ad haustum ac furvo postmodum nigrescant colore. Rubri autem maris Arsinoe oppidum. verum haec Arabia procedit ad usque illam odoriferam et divitem terram, quam Catabani et Scaenitae tenent Arabes, nobiles monte Cassio: qui Scaenitae causam nominis inde ducunt, quod tentoriis succedunt nec alias domos habent: ipsa autem tentoria cilicia sunt: ita nuncupant velamenta caprarum pilis texta. praeterea suillis carnibus prorsus abstinent. sane hoc animalis genus si invectum illo fuerit, ilico moritur. hanc Arabiam Graeci Eudaemonem, nostri Beatam nominaverunt. habitatur in colle manu facto inter flumen Tigrim et flumen Eulaeum, quod ortum a Medis tam puro fluore inclitum est, ut omnes inde reges non alias quam eius aquas bibant. Eudaemonem non frustra cognominatam hinc capessas, quod praeter odores, quos creat plurimos, sola tus mittit, nec tamen universa. nam in medio eius sunt Astramitae, pagus Sabaeorum, a quo octo mansionibus regio turifera disterminatur, Arabia appellata, id est sacra: hoc enim significari interpretantur. virgulta haec non sunt publica, sed quod inter barbaros novum, in ius posterorum per successiones transeunt familiarum. ergo quicumque dominatum istius tenent nemoris, Arabice sacri vocantur. iidem illi cum lucos istos vel metunt vel incidunt, non funeribus intersunt, non congressibus feminarum polluuntur. hanc arborem, priusquam penitus fides proderetur, alii lentisco, alii mage terebintho conparabant, usquedum libris quos Iuba rex scripsit ad Caesarem Augusti filium palam fieret intorto eam esse vimine, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo sucum fundere, incidi ortu canis flagrantissimis solibus.