Latin
33.5 to 33.8
Solinus, Capitula XXV-XXXVIII 33.5-8
Not analysed yet
Sunt delphines in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum, demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secant, et interimunt. Præterea habitant in insula Nili homines forma perexigui, sed audacia usque eo perditi, ut crocodilis se offerant obvios: nam hæc monstra fugientes insequuntur, formidant resistentes. Ergo capiuntur, subactique etiam intra aquas suas serviunt, et perdomiti metu ita obsequuntur, ut immemores atrocitatis, victores suos inequitantes dorso vehant. Hanc ergo insulam, et hanc gentem ubicumque indicio odoris persenserint, procul fugiunt. In aqua obtusius vident, in terra acutissime. Hieme nullum cibum capiunt, quin etiam quatuor menses a c�ptu brumæ inedia exigunt. Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes; sed forma modica, et angusta, verum ad opem salutarem non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus et stupor nervorum excitetur, et veneni vis exigatur. Hippopotamus in eodem flumine ac solo nascitur, equino dorso et juba et hinnitu, rostro resimo, ungulis bifidis, aprugineis dentibus, cauda tortuosa. Noctibus segetes depascitur, ad quas pergit aversus astu doloso, ut fallente vestigio revertenti nullæ insidiæ præparentur. Idem quum distenditur nimia satietate, arundines recens cæsas petit, per quas tamdiu obversatur, quoad stirpium acuta pedes vulnerent, ut profluvio sanguinis levetur sagina: plagam deinde c�no oblinit, usque dum vulnus conducatur in cicatricem. Hippopotamos et crocodilos primus Romam Marcus Scaurus invexit. Circa easdem ripas ales est ibis. Ea serpentium populatur ova, gratissimamque ex his escam nidis suis defert. Sic rarescunt proventus f�tuum noxiorum. Nec tamen aves istæ tantum intra fines Ægyptios prosunt: nam quacumque Arabicæ paludes pennatorum anguium mittunt examina, quorum tam citum virus, ut morsum ante mors quam dolor insequatur; sagacitate qua ad hoc valent, aves excitatæ, in procinctum eunt universæ, et prius quem terminos proprios externum malum vastet, in ære occursant catervis pestilentibus: ibi agmen devorant universum: quo meritu sacræ sunt, et illæsæ. Ore pariunt. Nigras solum Pelusium mittit, reliqua pars candidas.