Latin
33.9 to 33.12
Solinus, Capitula XXV-XXXVIII 33.9-12
Not analysed yet
De arboribus, quas sola fert Aegyptus, præcipua est ficus Aegyptia, foliis moro comparanda, poma non ramis tantum gestitans, sed et caudice, usque adeo fecunditati suæ angusta est. Uno anno septies fructum sufficit: unde pomum si decerpseris, alterum sine mora protuberat. Materies ejus in aquam missa subsidit; deinde quum diu desederit in liquore, levior facta sustollitur; et versa vice, quod natura in alio ligni genere non recipit, fit humore sicca. Palma quoque Ægyptia dicenda res est, proprie adipsos vocatur, ut dici oportuit eam, quæ gustata arcet sitim. Odor ei idem, qui et malis cydoniis; sed demum sitim sedat, si prius quam maturuerit, decerpatur: nam si matura sumatur, sensum intercipit, gressum præpedit, linguam retardat, obsessisque officiis mentis et corporis, vitium facit ebrietatis. Ægyptium limitem, qua ad Diacecaumenem tendit, incolunt populi, qui momentum, quo reparari mundum ad motus ferunt annuos, hoc studio deprehendunt. Eligitur sacer lucus, in quo conseptant animalia diversissimi generis. Ea, ubi ad statum modum c�lestis pervenit disciplina, sensus suos significationibus produnt, quibus possunt: alia ululant, alia mugiunt, quædam stridunt, quædam rudunt, nonnulla simul confugiunt ad volutabra. Hoc argumentum illis est magistrum ad indicium temporis deprehendendi. Idem populi ferunt a primis sibi gentis suæ avis traditum, ubi nunc occasus est, quondam ibi ortus solis fuisse. Inter Aegyptias urbes numero portarum Thebæ nobiles, ad quas commercia Arabes Indique subvehunt: hinc regio Thebaica. Abydos et ipsa nobilis, olim Memnonis regia, nunc Osiridis fano exculta. Alexandriam et operis ipsius magnitudo, et auctor Macedo nobilitant: quam metatus Dinocrates architecton alterum a conditore in memoria locum detinet. Condita autem Alexandria est duodecima centesimaque olympiade, L. Papyrio Spurio Spurii filio, C. P�tilio Caii filio, consulibus Romanis, haud longe ab ostio fluminis Nili, quod Heracleoticon alii, alii Canopicon appellant. Est et Pharos, colonia a Cæsare dictatore deducta, de qua facibus accensis nocturna dirigitur navigatio: nam Alexandria insidioso accessu aditur, fallacibus vadis, cæco mari, tribusque tantum canalibus admittit navigantes, Tegano, Posideo, Tauro. Hinc igitur in portibus machinas ad prælucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Pyramides turres sunt in Ægypto fastigatæ ultra excelsitatem omnem, quæ fieri manu possit: itaque mensuram umbrarum egressæ nullas habent umbras. Nunc ab Ægypto provehamus stilum.