Latin
54.1 to 54.2
Solinus, Capitula XXXIX-LVII 54.1-2
Not analysed yet
Taprobanem insulam, antequam temeritas humana exquisito penitus mari fidem panderet, diu orbem alterum putaverunt, et quidem eum, quem habitare antichthones crederentur. Verum Alexandri Magni virtus ignorantiam publici erroris exstinxit, dum in hæc usque secreta propagavit nominis sui gloriam. Missus igitur Onesicritos, præfectus classi Macedonicæ, terram istam, quanta esset, quid gigneret, quomodo haberetur, exquisitam notitiæ nostræ dedit. Patet in longitudinem stadium septem millia, in latitudinem quinque millia. Scinditur amni interfluo. Nam pars ejus bestiis et elephantis repleta est, majoribus multo, quam fert India; partem homines tenent. Margaritis scatet, et gemmis. Sita est inter ortum et occasum. Ab Eoo mari incipit, prætenta Indiæ. A Prasia Indorum gente, dierum viginti primo in eam fuit cursus, sed hoc cum papyraceis et Nili navibus illo pergeretur: mox navibus nostris septem dierum iter factum est. Mare vadosum interjacet altitudinis non amplius senum passuum, certis autem canalibus depressum adeo, ut nullæ unquam ancoræ ad profundi illius ima potuerint pervenire. Nulla in navigando siderum observatio: nam neque Septentriones illic conspiciuntur, nec Vergiliæ apparent. Lanam ab octava in sextam decimam tantum supra terram vident. Lucet ibi Canopos, sidus clarum et amplissimum. Solem orientem dextera habent, occidentem sinistra. Observatione itaque navigandi nulla suppetente, ut ad destinatum pergentes locum capiant, vehunt alites, quarum meatus terram petentium, magistros habent regendi cursus. Quaternis non amplius mensibus in anno navigatur. Ad usque Claudii principatum de Taprobane hæc tantum noveramus: tunc enim fortuna patefecit scientiæ viam latiorem. Nam libertus Annii Plocami, qui tunc Rubri maris vectigal administrabat, Arabiam petens, aquilonibus præter Carmaniam raptus, quinto decimo demum die appulsus est ad hoc litus, portumque invectus, qui Hippuros nominatur. Sex deinde mensibus sermonem perdoctus, ductusque ad colloquia regis, quæ compererat, reportavit. Stupuisse scilicet regem, pecuniam, quæ capta cum ipso erat, quod tametsi signata disparibus foret vultibus, parem tamen haberet modum ponderis; cujus æqualitatis contemplatione, quum Romanam amicitiam flagrantius concupivisset, Rachia principe legatos nos adusque transmisit, a quibus cognita sunt universa.