Latin
54.3 to 54.4
Solinus, Capitula XXXIX-LVII 54.3-4
Not analysed yet
Ergo inde homines corporum magnitudine alios omnes antecedunt; crines fuco imbuunt, cæruleis oculis ac truci visu, terrifico sono vocis. Quibus immatura mors est, in annos centum ævum trahunt; aliis omnibus annosa ætas, et extenta pæne ultra humanam fragilitatem. Nullus aut ante diem, aut per diem somnus; noctis partem quieti destinant; lucis ortum vigilia antevertunt. Ædificia modica ab humo tollunt. Annona pari semper tenore. Vites nesciunt; pomis abundant. Colunt Herculem. In regis electione non nobilitas prævalet, sed suffragium universorum. Populus eligit spectatum moribus, et inveteratæ clementiæ, annis etiam gravem. Sed hoc in eo quæritur, cui liberi nulli sint: nam qui pater sit, etiamsi vita spectetur, non admittitur ad regendum; et si forte, dum regnat, sobolem velit edere, exuit potestatem. Idque eo maxime custoditur, ne fiat hereditarium regnum. Deinde etiamsi rex maximam præferat æquitatem, nolunt ei totum licere; quadraginta ergo rectores accipit, ne in causis capitum solus judicet; et sic quoque, si displicuerit judicatum, ad populum provocatur: a quo datis judicibus septuaginta fertur sententia, cui necessario acquiescitur. Cultu rex dissimilis a ceteris vestitur syrmate, ut est habitus, quo Liberum patrem amiciri videmus. Quod si etiam ipse in peccato aliquo arguitur, morte multatur; non tamen ut cujusquam attrectetur manu, sed consensu publico rerum omnium interdicitur ei facultas; etiam colloquii potestas punito negatur. Culturæ student universi. Interdum venatibus indulgent, nec plebeias agunt prædas, quippe quum tigres aut elephanti tantum requirantur. Maria quoque sagacissime expiscantur: marinas testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat, et numerosam familiam non arte receptet. Major pars hujus insulæ calore ambusta est, et in vastas desinit solitudines. Latus ejus mare alluit perviridi colore fruticosum, ita ut jubæ arborum plerumque gubernaculis atterantur. Cernunt latus Sericum de montium suorum jugis. Mirantur aurum, et ad gratiam poculorum omnium gemmarum adhibent apparatum. Secant marmora testudinea varietate.