Latin
1.70 to 1.74
Solinus, Capitula XXXV-LVI 1.70-74
Not analysed yet
Inrumpit haec litora Rubrum mare idque in duos sinus scinditur. quorum qui ab oriente est Persicus appellatur, quoniam quidem oram illam habitavere Persidis populi, vicies et sexagies centena milia circuitu patens: ex adverso unde Arabia est alter Arabicus vocatur: Oceanum vero qui ibi influit Azanium nominaverunt. Carmaniae Persis adnectitur, quae incipit ab insula Aphrodisia variarum opum dives, translata in Parthicum nomen, litore quo occasui obiacet porrecta milia passuum quingenta quinquaginta. oppidum eius nobilissimum Susa, in quo templum Susiae Dianae. a Susis [Carbyle sive] Babitae oppidum centum triginta quinque milibus passuum distat, in quo mortales universi odio auri coemunt hoc genus metalli et abiciunt in terrarum profunda, ne polluti usu eius avaritia corrumpant aequitatem. hic inconstantissimus terrarum modus: nec inmerito, cum aliae circa Persidem nationes schoenis, aliae parasangis terras metiantur et incertam fidem faciat mensurae ratio discors. LV. Parthia quanta omnis est a meridie Rubrum mare, a septemtrione Hyrcanum salum claudit. in ea regna duodeviginti dissecantur in duas partes. undecim quae dicuntur superiora incipiunt ab Armenico limite et Caspio litore, porrecta ad terras Scytharum, quibuscum concorditer degunt: reliqua septem inferiora, sic enim vocitant, habent ab ortu Arios ,Carmaniam Arianosque a medio die, Medos ab occidui solis plaga, a septemtrione Hyrcanos. ipsa autem Media ab occasu transversa utraque Parthiae regna amplectitur: septemtrione Armenia circumdatur: ab ortu Caspios videt: a meridie Persidem. deinde tractus hic procedit usque ad castellum quod Magi obtinent, Fidasarcida nomine: hic Cyri sepulcrum. LVI. Chaldaeae gentis caput Babylonia est, tam nobilis ut propter eam et Assyrii et Mesopotamia in Babyloniae nomen transierint. urbs est sexaginta milia passuum circuitu patens, muris circumdata, quorum altitudo ducentos pedes detinet, latitudo quinquaginta, ternis in singulos pedes digitis ultra quam mensura nostra est altioribus. interluitur Euphrate. Beli ibi Iovis templum, quem inventorem caelestis disciplinae tradidit etiam ipsa religio, quae deum credit. in aemulationem urbis huius Ctesiphontem Parthi condiderunt.