Latin
1.75 to 1.77
Solinus, Capitula XXXV-LVI 1.75-77
Not analysed yet
Tempus est ad Oceani oras reverti, represso in Aethiopiam stilo: namque ut Atlanticos aestus occipere ab occidente et Hispania dudum dixeramus, ab bis quoque partibus mundi unde primum Atlantici nomen induat, exprimi par est. pelagus Azanium usque Aethiopum litora promovetur, Aethiopicum ad Massylicum promunturium, unde rursus oceanus Atlanticus. Iuba igitur universae partis, quam plurimi propter solis ardorem perviam negaverunt, facta etiam vel gentium vel insularum commemoratione ad confirmandae fidei argumentum, omne illud mare ab India usque Gades voluit intellegi navigabile, cori tamen flatibus, cuius spiritus praeter Arabiam, Aegyptum, Mauretaniam evehere quamvis queant classem, dummodo ab eo promunturio Indiae cursus dirigatur, quod alii Lepten acran, alii Drepanum nominaverunt. addidit etiam stationum loca et spatiorum modum: nam ab Indica prominentia ad Malichu insulam adfirmat esse quindecies centena milia passuum: a Malichu ad Scaeneon ducenta viginti quinque milia: inde ad insulam Adanum centum quinquaginta milia: sic confici ad apertum mare decies octies centena et septuaginta quinque milia. idem opinioni plurimorum, qui solis flagrantia maxima partis istius ferunt humano generi inaccessa, sic reluctatur, ut mercantium ibi transitus infestari ex Arabicis insulis dicat: quas Ascitae habent Arabes. quibus e re nata datum nomen. nam bubulis utribus contabulatas crates superponunt vectitatique hoc ratis genere praetereuntes infestant sagittis venenatis. habitari etiam addit Aethiopiae adusta Trogodytarum et Ichthyophagorum nationibus: quorum Trogodytae tanta pernicitate pollent, ut feras quas agitant cursu pedum adsequantur, Ichthyophagi non secus quam marinae belvae nando in mari valent. Ita exquisito Atlantico mari usque in occasum, etiam Gorgadum meminit insularum. Gorgades insulae, ut accipimus, obversae sunt promunturio quod vocamus Hesperuceras. has incoluerunt Gorgones monstra et sane usque adhuc monstruosa gens habitat. distant a continente bidui navigatione. prodidit denique Xenophon Lampsacenus Hannonem Poenorum imperatorem in eas permeavisse repertasque ibi feminas aliti pernicitate atque ex omnibus quae apparuerunt duas captas tam hirto atque aspero corpore, ut ad argumentum spectandae rei duarum cutes miraculi gratia inter donaria Iunonis suspenderit, quae duravere usque ad tempora excidii Carthaginensis.