Latin
Lines 1.130-1.133
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.130-133
Not analysed yet
14 Nam in Germaniae continentibus gallaica reperitur, quam gemmam Arabicis anteponunt: uincit enim gratia. Arabes quidem dicunt non alibi eam deprehendi quam in nidis auium quas melancoryphos uocant; quod nullus recepit, cum apud Germaniae populos quamuis rara in saxis tamen appareat. Honore et pretio ad smaragdos uiret pallidum. Nihil iucundius aurum decet. 15 Cerauniorum porro genera diuersa sunt. Germanicum candidum est: splendet tamen caerulo et si sub diuo habeas, fulgorem rapit siderum.
XXI. 1 Galliae inter Rhenum et Pyrenaeum, item inter Oceanum et montes Cebennam ac Iuris porriguntur, praepinguibus glebis accommodae prouentibus fructuariis, pleraeque consitae uitibus et arbustis, omni ad usum animantium fetu beatissimae, riguae aquis fluminum et fontium, sed fontaneis interdum sacris et uaporantibus. Infamantur ritu incolarum, qui ut aiunt (ueri enim periculum non ad me recipio) iniuria religionis humanis litant hostiis. Ex isto sinu quoquo orbis uelis exeas: in Hispanias et in Italiam terra marique, in Africam mari tantum; 2 si Thracia sit petenda, excipit ager Raeticus optimus et ferax, inde Noricus frigidus et parcius fructuosus, 3 tum Pannonia uiro fortis et solo laeta, deinde Moesiae, quas maiores nostri iure Cereris horreum nominabant. 4 In quarum parte quae Pontica est apparet herba, qua inficitur oleum quod uocant Medicum: hoc ad incendium excitatum si obruere aqua gestias, ardet magis nec alio sopitur quam iactu pulueris.
XXII. 1 Finis erat orbis ora Gallici litoris, nisi Brittania insula non qualibet amplitudine nomen paene orbis alterius mereretur: octingenta enim et amplius milia passuum longa detinet, ita ut eam in Calidonicum usque angulum metiamur. In quo recessu Vlixem Calidoniae adpulsum manifestat ara Graecis litteris scripta [uotum].
2 Multis insulis nec ignobilis circumdatur. Quarum Hibernia ei proximat magnitudine, inhumana incolarum ritu aspero, alias ita pabulosa, ut pecua, nisi interdum a pastibus arceantur, ad periculum agat satias. 3 Illic nullus anguis, auis rara, gens inhospita et bellicosa. Sanguine interemptorum hausto prius uictores uultus suos oblinunt. Fas ac nefas eodem loco ducunt. 4 Apis nusquam: aduectum inde puluerem seu lapillos si quis sparserit inter aluearia, examina fauos deserent. 5 Sed mare quod inter hanc et Brittaniam interluit undosum inquietumque toto in anno nonnisi pauculis diebus est nauigabile 6 idque in centum uiginti milia passuum latitudinis diffundi qui fidem ad uerum ratiocinati sunt aestimarunt. 7 Siluram quoque insulam ab ora quam gens Brittana Dumnonii tenent turbidum fretum distinguit. Cuius homines etiamnunc custodiunt morem uetustum: nummum refutant; dant res et accipiunt; mutationibus necessaria potius quam pretiis parant; deos percolunt; scientiam futurorum pariter uiri ac feminae ostentant. 8 At Tanatus insula adspiratur freto Gallico, a Brittaniae continente aestuario tenui separata, felix frumentariis campis et gleba uberi, nec tantum sibi uerum et aliis salubris locis; nam cum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra quoquo gentium inuecta sit angues necat.