Latin
Lines 1.134-1.137
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.134-137
Not analysed yet
9 Multae et aliae circa Brittaniam insulae, e quibus Thyle ultima, in qua aestiuo solstitio sole de cancri sidere faciente transitum nox nulla: brumali solstitio perinde nullus dies. Vltra Thylen accipimus pigrum et concretum mare.
10 Circuitus Brittaniae quadragies octies septuaginta quinque milia sunt. In quo spatio magna et multa flumina, fontes calidi opiparo exculti apparatu ad usus mortalium; quibus fontibus praesul est Mineruae numen, in cuius aede perpetui ignes numquam canescunt in fauillas, sed ubi ignis tabuit uertit in globos saxeos. 11 Praeterea, ut taceam metallorum largam uariamque copiam quibus Brittaniae solum undique generum pollet uenis locupletibus, gagates hic plurimus optimusque est lapis: si decorem requiras, nigrogemmeus; si naturam, aqua ardet, oleo restinguitur; si potestatem, attritu calefactus adplicita detinet atque sucinum. 12 Regionem partim tenent barbari, quibus per artifices plagarum figuras iam inde a pueris uariae animalium effigies incorporantur, inscriptisque uisceribus hominis incremento pigmenti notae crescunt; nec quicquam mage patientiae loco nationes ferae ducunt, quam ut per memores cicatrices plurimum fuci artus bibant.
XXIII. 1 Reuersos ad continentem res Hispanienses uocant. Terrarum plaga conparanda optimis, nulli posthabenda frugis et soli copia, siue uinearum prouentus respicere siue arborarios uelis. 2 Omni materia affluit, quaecumque aut pretio ambitiosa est aut usu necessaria. argentum uel aurum requiras, habet; ferrariis numquam defecit; non cedit uitibus, uincit olea. 3 Diuidua est prouinciis tribus, secundo Punico bello nostra facta. Nihil in ea otiosum, nihil sterile: quicquid cuiuscumque modi negat messem, uiget pabulis; etiam quae arida sunt, ab sterilitate rudentum materias nauticis subministrant. Non coquunt ibi sales, sed effodiunt. 4 Depurgant in minium nitellas pulueris. Fucant uellera, ut ad ruborem merum depotent cocci uenenum.
5 In Lusitania promunturium est quod Artabrum alii, alii Olisiponense dicunt. Hoc caelum terras maria distinguit, terris Hispaniae latus finit; caelum et maria hoc modo diuidit, quod a circuitu eius incipiunt Oceanus Gallicus et frons septentrionalis, Oceano Atlantico et occasu terminatis. 6 Ibi oppidum Olisipone Vlixi conditum, ibi Tagus flumen. Tagum ob harenas auriferas ceteris praetulerunt. 7 In proximis Olisiponis equae lasciuiunt mira fecunditate; nam aspiratae fauonii uento concipiunt et sitientes uiros aurarum spiritu maritantur. 8 Hiberus amnis toti Hispaniae nomen dedit, Baetis prouinciae, uterque nobilis. Carthaginem apud Hiberos, quae mox colonia facta est, Poeni condiderunt, Tarraconem Scipiones; ideo caput est prouinciae Tarraconensis.