Latin
Lines 1.241-1.242
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.241-242
Not analysed yet
24 Astacanorum gens laureis uiret siluis, lucis buxeis: uitium uero et arborum uniuersarum, quibus Graecia dulcis est, prouentibus copiosissima. 25 Philosophos habent Indi (gymnosophistas uocant), qui ab exortu ad usque solis occasum contentis oculis orbem candentissimi sideris contuentur in globo igneo rimantes secreta quaedam harenisque feruentibus perpetem diem alternis pedibus insistunt. 26 Ad montem, qui Nulo dicitur, habitant quibus auersae plantae sunt et octoni digiti in plantis singulis. 27 Megasthenes per diuersos Indiae montes esse scribit nationes capitibus caninis, armatas unguibus, amictas uestitu tergorum, ad sermonem humanum nulla uoce, sed latratibus tantum sonantes rictibusque. 28 Apud Ctesiam legitur quasdam feminas ibi semel parere natosque canos ilico fieri; esse rursum gentem alteram, quae in iuuenta cana sit, nigrescat in senectute, ultra aeui nostri terminos perennantem. 29 Legimus monocolos quoque ibi nasci singulis cruribus et singulari pernicitate, qui ubi defendi se uelint a calore, resupinati plantarum suarum magnitudine inumbrentur. 30 Gangis fontem qui accolunt, nullius ad escam opis indigi odore uiuunt pomorum siluestrium longiusque pergentes eadem illa in praesidio gerunt, ut olfactu alantur. Quod si taetriorem spiritum forte traxerint, exanimari eos certum est. 31 Perhibent esse et gentem feminarum, quae quinquennes concipiant, sed ultra octauum annum uiuendi spatium non protrahant. 32 Sunt qui ceruicibus carent et in umeris habent oculos. Sunt qui siluestres, hirti corpora, caninis dentibus, stridore terrifico. apud eos uero, quibus ad uiuendi rationem exactior cura est, multae uxores in eiusdem uiri coeunt matrimonium, et cum maritus homine decesserit, apud grauissimos iudices suam quaeque de meritis agunt causam, et quae officiosior ceteris sententia uicerit iudicantium, hoc palmae refert praemium, ut arbitrio suo ascendat rogum coniugis et supremis eius semet ipsam det inferias; ceterae nota uiuunt.
33 Enormitas in serpentibus tanta est, ut ceruos et animantium alia ad parem molem tota hauriant, quin etiam oceanum Indicum quantus est penetrent insulasque magno spatio a continenti separatas pabulandi petant gratia. Idque ipsum palam est non qualibet magnitudine euenire, ut per tantam sali latitudinem ad loca permeent destinata.