Latin
Lines 1.243-1.248
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.243-248
Not analysed yet
34 Sunt illic multae ac mirabiles bestiae, quarum e multitudine et copia uel particulam persequemur. Leucrocota uelocitate praecedit feras uniuersas; ipsa asini feri magnitudine, cerui clunibus, pectore ac cruribus leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad usque aures dehiscente, dentium locis osse perpetuo. Haec quod ad formam: nam uoce loquentium hominum sonos aemulatur.
35 Est et eale, alias ut equus, cauda elephanti, nigro colore, maxillis aprugnis, praeferens cornua ultra cubitalem modum longa ad obsequium cuius uelit motus accommodata; neque enim rigent sed mouentur, ut usus exigit proeliandi; quorum alterum cum pugnat protendit, alterum replicat, ut si ictu aliquo alterius acumen offenderit, acies succedat alterius. Hippopotamis comparatur, et ipsa sane aquis fluminum gaudet.
36 Indicis tauris color fuluus est, uolucris pernicitas, pilus in contrarium uersus, hiatus omne quod caput. Hi quoque circumferunt cornua flexibilitate qua uolunt. Tergi duritia omne telum respuunt et tam inmiti feritate, ut capti animas proiciant furore.
37 Mantichora quoque nomine inter haec nascitur, triplici dentium ordine coeunte uicibus alternis, facie hominis, glaucis oculis, sanguineo colore, corpore leonino, cauda uelut scorpionis aculeo spiculata, uoce tam sibila ut imitetur modulos fistularum [tubarumque concinentum]. Humanas carnes auidissime affectat. 38 Pedibus sic uiget, saltu sic potest, ut morari eam nec extentissima spatia possint nec obstacula latissima. Sunt praeterea boues unicornes [et tricornes] solidis ungulis nec bifissis.
39 Sed atrocissimus est monoceros, monstrum mugitu horrido, equino corpore, elephanti pedibus, cauda suilla, capite ceruino. 40 Cornu e media fronte eius protenditur splendore mirifico, ad magnitudinem pedum quattuor, ita acutum ut quicquid impetat, facile ictu eius perforetur. Viuus non uenit in hominum potestatem et interimi quidem potest, capi non potest.
41 Aquae etiam gignunt miracula non minora. Anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges. Quem Statius Sebosus inter praecipua miracula ait uermibus abundare caeruleis nomine et colore. Hi bina habent brachia longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis uiribus, ut elephantos ad potum uentitantes mordicus conprehensa ipsorum manu rapiant in profundum.