Latin
Lines 1.75-1.76
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.75-76
Not analysed yet
27 Varro opinatur duo in Boeotia esse flumina, natura licet separi, miraculo tamen non discrepante: quorum alterum si ouillum pecus debibat, pullum fieri coloris quod induerit, alterius haustu quaecumque uellerum fusca sint in candidum uerti. 28 Addit uideri ibi puteum pestilentem, cuius liquor mors est haurientibus. Perdices sane cum ubique liberae sint ut aues uniuersae, in Boeotia non sunt nec cum uolant sui iuris, sed in ipso aere quas transire non audeant metas habent; inde ultra notatos iam terminos numquam exeunt nec in Atticum solum transmeant. 29 Hoc Boeotiis proprium: nam quae communia sunt omnibus, generatim persequemur. Concinnantur a perdicibus nidi munitione sollerti; spineis enim fruticibus receptus suos uestiunt, ut animalia quae infestant arceantur asperis surculorum. Ouis stragulum puluis est, atque clanculo reuertuntur, ne indicium loci conuersatio frequens faciat. 30 Plerumque feminae transuehunt partus, ut mares fallant, qui eos saepissime adfligunt inpatientius adulantes. Dimicantur circa conubium uictosque credunt feminarum uice uenerem sustinere; ipsas libido sic agitat, ut si uentus a masculis flauerit fiant praegnantes odore. 31 Tunc si quis hominum ubi incubant propinquauit, egressae matres uenientibus sese sponte offerunt et simulata debilitate uel pedum uel alarum, quasi statim capi possint, gressus fingunt tardiores. Hoc mendacio inlicitant obuios et eludunt, quoad prouecti longius a nidis auocentur. 32 Nec in pullis studium segnius ad cauendum: cum uisos se persentiscunt, resupinati glebulas pedibus attollunt, quarum obtentu tam callide proteguntur, ut lateant deprehensi.
VIII. 1 Thessalia eadem est et Haemonia, quam Homerus Argos *Pelasgicon nominat, ubi genitus est Hellen, a quo rege Hellenes nominati. Huius a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, quae deuicta sub Macedonum uenit iugum. 2 Multa ibi oppida, multa flumina. De oppidis egregia sunt Phthia, Larisa Thessala et Thebae, de amnibus Peneus, qui praeter Ossam Olympumque decurrens collibus dextra laeuaque molliter curuis nemorosis conuallibus Thessalica facit Tempe, undisque apertior Macedoniam ac Magnesiam interluens in Thermaeum sinum decidit.