Latin
Lines 1.77-1.80
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.77-80
Not analysed yet
3 Thessaliae sunt Pharsalici campi, in quibus ciuilium bellorum detonuerunt procellae. Ac ne in montes notos eamus, Pindum et Othryn agitent qui Lapitharum originem persequentur, Ossam quos Centaurorum stabulis immorari iuuat. 4 Pelium autem nuptiale conuiuium Thetidis atque Pelei in tantum notitiae optulit, ut taceri de eo magis mirum sit. 5 Nam Olympum ab Homero non per audaciam celebratum docent, quae in eo uisitantur. Primum excellenti uertice tantus attollitur, ut summa eius caelum accolae uocent. 6 Ara est in cacumine Ioui dicata, cuius altaribus si qua de extis inferuntur, nec difflantur uentosis spiritibus nec pluuiis diluuntur, sed uoluente anno cuiusmodi relicta fuerint, eiusmodi reperiuntur; et omnibus tempestatibus a corruptelis aurarum uindicatur quidquid ibi semel est deo consecratum.
7 In regione Magnesia Mothona oppidum est, quod cum obsideret Philippus Macedonis Magni pater, damnatus est oculo iactu sagittae, quam iecerat Aster oppidanus inscriptam suo nomine, loco uulneris, nomine quem petebat. Populum istum callere arte sagittaria credere possumus uel de Philocteta, quoniam Meliboea in hoc pede conputatur. Sed ne transeamus praesidium poetarum. Fons Libethrius et ipse Magnesiae est.
IX. 1 Qui Edonii olim populi quaeque Mygdonia erat terra aut Pierium solum uel Emathium, nunc omne uniformi uocabulo Macedonica res est, et partitiones quae specialiter antea seiugabantur, Macedonum nomini contributae factae sunt corpus unum.
2 Igitur Macedoniam praecingit Thracius limes; meridiana Thessaliae Epirotae tenent; a uesperali plaga Dardani sunt et Illyrii; qua septemtrione tunditur Paeonia ac Pelagonia protegitur a Triballis. Montanis excessibus aquilonio frigori obiecta. 3 Inter ipsam et Thraciam Strymon amnis facit terminum, qui ab Haemi iugis inrigat. Verum ut sileam aut Rhodopen Mygdonum montem aut Athon classibus Persicis nauigatum continentique abscissum mille quingentorum passuum longitudine, simul de auri uenis et argenti, quae optimae in agris Macedonum et plurimae eruuntur, Orestidem dicam. 4 Populi sunt qui ut Orestae dicerentur inde coeptum. Mycenis profugus matricida cum abscessus longius destinasset, natum sibi in Emathia paruulum de Hermiona, quam in omnes casus sociam adsciuerat, hic mandauerat occulendum. 5 Adoleuit puer in spiritum regii sanguinis, nomen patris sui referens, occupatoque quidquid est quod procedit in Macedonicum sinum et Adriaticum salum, terram cui imperitauerat Orestidem dixit. 6 Admonet Phlegra, ubi antequam oppidum fieret rumor est militiam mundi dimicatam cum gigantibus, ut penitus persequamur quantis probationibus imperii indicia diuinae expeditionis in hoc saeculo perseuerauerint. 7 Illic si quando (ut accidit) nimbis torrentes excitantur et aucta aquarum pondera ruptis obicibus ualentius se in campos ruunt, eluuione ossa etiam nunc ferunt detegi ad instar quae sunt e corporibus humanis sed modo grandiora, quae ob enormem magnitudinem monstrosi exercitus iactant extitisse, idque adiuuatur argumento saxorum inmanium quibus oppugnandum impetitum caelum crediderunt.