Latin
Lines 1.84-1.86
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.84-86
Not analysed yet
17 Post Archelaum Macedonica res dissensione iactata in Amyntae regno stetit, cui tres liberi, sed Alexander patri succedit. Quo exempto, Perdiccae primo data copia amplissimae potestatis indupiscundae. Qui obiens hereditarium regnum fratri Philippo reliquit, quem captum oculo dextro apud Mothonam supra diximus; cuius debilitatis omen praecesserat: nam cum nuptias ageret, acciti tibicines carmen cyclopium quasi de colludio concinuisse traduntur. 18 Hic Philippus Magnum procreat, quamlibet Olympias Alexandri mater nobiliorem ei patrem adquirere adfectauerit, cum se coitu draconis consatam adfirmaret. Ita tamen et ipse egit ut deo genitus crederetur. Peragrauit orbem, rectoribus Aristotele et Callisthene usus, 19 subegit Asiam Armeniam Hiberiam Albaniam Cappadociam Syriam Aegyptum; Taurum Caucasumque transgressus est; Bactros domuit; Medis et Persis imperauit; cepit Indiam, emensus omnia quae Liber et Hercules accesserant. 20 Forma supra hominem augustiore, ceruice celsa, laetis oculis [inlustribus], malis ad gratiam rubescentibus, reliquis corporis non sine maiestate quadam decoris. Victor omnium uino et ira uictus: sicut morbo uinolentiae apud Babylonem humiliore quam uixerat fortuna exemptus est. 21 Post quem qui fuerunt magis ad segetem Romanae gloriae quam ad hereditatem tanti nominis ortos inuenimus.
22 Macedonia lapidem gignit quem paeanitem uocant. Hunc eundem et concipere et parere et parturientibus opitulari fama prodiga est. Circa Tiresiae sepulcrum plurimus inuenitur.
X. 1 Nunc in Thraciam locus pergere et ad ualidissimas Europae gentes uela obuertere. Quas qui sedulo experiri uelint, non difficulter deprehendent Thracibus barbaris inesse contemptum uitae ex quadam naturali sapientiae disciplina. 2 Concordant omnes ad interitum uoluntarium, dum nonnulli eorum putant obeuntium animas reuerti, alii non extingui, sed beatas magis fieri. Apud plurimos luctuosa sunt puerperia, denique recens natum fletu parens excipit; 3 contrauersum laeta sunt funera, adeo ut exemptos gaudiis prosequantur. Vxorum numero se uiri iactant et honoris loco iudicant multiplex matrimonium. Quae feminae tenaces sunt pudicitiae, insiliunt defunctorum rogos coniugum et, quod maximum insigne ducunt castitatis, praecipites in flammas eunt. 4 Nupturae non parentum arbitrio transeunt ad maritos, sed quae prae aliis specie ualent subhastari uolunt et licentia taxationis admissa non moribus nubunt, sed praemiis; quas formae premit dedecus, dotibus emunt quibus coniungantur. 5 Vterque sexus epulantes focos ambiunt, herbarum quas habent semine ignibus superiacto, cuius nidore perculsi pro laetitia habent imitari ebrietatem sensibus sauciatis.