Latin
Lines 1.81-1.83
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.81-83
Not analysed yet
8 Pergam ad residua quae in Thessaliam et Athamaniam contendunt. Sunt enim arrectiora quam usquam proceritas montana attolli ualet, nec est in terris omnibus quod merito ad istas eminentias comparetur, quippe quas solas diluuialis inruptio cum uniuersa obduceret umido situ, inaccessas reliquit. 9 Durant uestigia non languidae fidei quibus apparet hos locos superstites undosae tempestati fuisse; nam in latebrosis rupium cauaminibus quae fluctuum confligiis tunc adesa sunt, reduuiae conchyliorum resederunt et alia multa quae adfatim mari incito expuuntur, ita ut, sint licet facie mediterranea, appareant tamen specie litorali.
10 Nunc de incolis reddam. Emathius qui primus in Emathia occepit principatum, seu quia indago originis eius aeuo disperiit seu quia ita res est, genuinus terrae habetur. 11 Post hunc in Macedonis exortum Emathiae nomen perstitit; sed Macedo Deucalionis maternus nepos, qui solus cum domus suae familia morti publicae superfuerat, uertit uocamen Macedoniamque a se dixit. 12 Macedonem Caranus insequitur dux Peloponnesiae multitudinis, qui iuxta responsum dictum deo, ubi caprarium pecus resedisse aduerterat urbem condidit quam dixit Aegas, in qua sepeliri reges mos erat; nec alter excellentium uirorum bustis apud Macedonas priscos dabatur locus.
13 Succedit Carano Perdicca, secunda et uicesima olympiade, primus in Macedonia rex nominatus. Cui Alexander Amyntae filius diues habitus, nec inmerito; ita enim affluenter successus eius proficiebant, ut ante omnes Apollini Delphos, Ioui Elidem statuas aureas dono miserit. 14 Voluptati aurium indulgentissime deditus: sicut plurimos qui fidibus sciebant, dum uiuit, in usum oblectamenti donis tenuit liberalibus, inter quos et Pindarum lyricum. Ab hoc Archelaus regnum excepit, prudens rei bellicae, naualium etiam commentor proeliorum. 15 Hic Archelaus in tantum litterarum mire amator fuit, ut Euripidi tragico consiliorum summam concrederet; cuius suprema non contentus prosequi sumptu funeris, crinem tonsus est et maerorem quem animo conceperat uultu publicauit. 16 Idem Pythias et Olympiacas palmas quadrigis adeptus, Graeco potius animo quam regali gloriam illam prae se tulit.