Latin
2.1 to 2.17
Sources for the Bohemian Inquisition, H. Lugner 2.1-17
Not analysed yet
2. Einschub: Teilgutachten II Item alius respondet ad questiones. Ad primam questionem, quando queritur, utrum Inquisitor sedens in iudicio possit promittere accusato de heresi graciam omnimode inpunitatis: dicendum quod non, quia, que legibus diffinita sunt, mutari non licet; iustum iudicium facere iudici per leges diffinitum est; XIII q. II §„In hiis". Item que contra leges fiunt, pro non factis habenda sunt; C. de sacro(sanctis) ecc(lesiis), „Iubemus" §„Sane". Item iuramentum illicitum non obligat nec promissio illicita; XXII q. IIII, „In malis", ubi dicitur: In malis promissis rescinde fidem, in turpi volo muta decretum, et quod incaute vovisti non facias; impia est promissio, que scelere adimpletur. Ad secundam questionem, quando queritur, utrum –posito, quod possit promittere –debeat teneri fasso simulate: dicendum quod non, quia derogatur legi, cum pars detrahitur, sed abrogatur, cum tota tollitur. Modo promissio est pars et adimplecio totum; et hoc illicitum. Item si duo sibi aliquid ad invicem iuraverint et unus eorum non servat iuramentum, tunc nec alter servare debet; Extra, „Sicut, et in(fra)". Item fraus et dolus nulli patrocinatur; Extra, De consti(tucionibus). Ad 3am questionem, utrum simulato et periuro testimonium aliorum possit in aliquo suffragari: dicendum quod non, quia uniuscuiusque fassioni in iudicio magis creditur, quod est contra se, quia confessio non prodest pro se; XIIII q. II §I questionis, et Extra, De consti(tucionibus), „Cum M.": Maxime quando confitens sit maior XXV annis; ff. de minoribus ),„Non omnia". Quando confessio fit spontanea, non coacta; XV q. VI. Quando confitetur in iudicio coram suo iudice; Extra, De iud(iciis), „At si", de clericis. Quando non est error iuris in confessione nec facti, quia tenentur per iuramentum dicere; C. de iuris et facti ignorancia, l.