Latin
2.18 to 2.38
Sources for the Bohemian Inquisition, H. Lugner 2.18-38
Not analysed yet
II. Modo omnia ista in confessione reperiuntur, et legittima per consequens confessio, et talis pro convicto habetur. Quid ergo alterius prodest sibi? Ergo inputet etc. Ad quartam questionem, quando queritur, utrum fassione sua sic habita per inbrigacionem testium, quos inquisitor non admittit, sit evacuata virtus eiusdem fassionis: dicendum quod non. Dictum est de legittimitate confitentis; nunc dicendum est de legittimitate testium. Ubi nota, quod testes iurare debent, quod dicant omnem veritatem quam sciunt pro utraque parte, sive interrogati fuerint sive non; XIIII q. V, „Non sane". Quod non intermisceant aliquam falsitatem ; II q. IIII. Quod nec precio nec timore nec amore seu favore nec odio nec pro aliquo comodo testimonium dicant; E(xtra), „Quociens". Quod non contradicant sibi ipsis nec unus alteri; Extra, De probacionibus ,„Licet". Unde, quod si una istarum condicionum in testimonio lato inventa fuerit; Extra, De testibus co(gendis), „Preterea". Nunc autem in testimonio istorum duorum presbyterorum inmixtio falsitatis, discordia, favor, atque unus eorum pars in negocio invenitur: Primum falsitas patet, quia dicunt inpunitatis omnimode graciam persone, rerum et honoris salvacionem factam, si fateretur veritatem. Quam veritatem ipse Hey(nussius) non fecit, ut ipsemet professus est. Nec honor potest salvari fasso heresim in iudicio. Similiter nec res taliter fassi fisco ipso iure deputentur. Ipsa eciam falsitas probatur per testem, quia ipse testis timenti Hey(nussi)o, ne perderet res suas facta confessione, promisit sibi daturum suas annonas tamquam nulla promissione de hoc sibi facta. Ex hoc igitur habetur, quod nulla est facta promissio per inquis(itorem). Item in ista deposicione invenitur favor expresse. Dicit enim testis, quod induxerunt eum solum propter favorem sui et suorum, non propter fidei amorem aut veritatis declaracionem ,sicut patet in prothocollo ipsorum.