Latin
3.56 to 3.63
Sources for the Bohemian Inquisition, H. Lugner 3.56-63
Not analysed yet
Ad illud: „Propter auditum auditus non debebant arestari ",respondeo: Non sunt arestati propter auditum auditus, sed propter accusacionem de certo et propter delacionem conversorum ad fidem de heresi, qui tam de se quam de aliis –et isti per iuramentum requisiti –veritatem, quam sciebant, dixerunt, et eciam fama publica currebat, ut patet in prothocollo. Ad illud: „Deposicio non est heretica, sed blazphema seu maledica", respondeo: Videantur super hoc data consilia diversa et subscripciones. Ad illud: „Omnes deposiciones sunt singulares, et tales eciam cum fama non probant", respondeo: Videatur super hoc questio talis: Utrum aliquis in crimine heresis possit condempnari per famam et plures testes singulares, quorum testimonia in substancia facti conveniunt; et illa testimonia sunt de visu unius, de auditu proprio, de auditu alieno ut eorum, quorum auctores recipiuntur, ut sunt magistri secte. Videtur quod non, quia in crimine debent esse apertissime probaciones et luce meridiana clariores; E(xtra), De testi(bus), „Veniens", et C. de probacionibus, l. ultima. In oppositum est, quia fama cum aliis amminiculis quando assunt sufficienter probat; Extra, De presumpcionibus, c. „I(llud)". Et preterea factorum evidencia evidentissima probacio est, quia plus est facto demonstrare quam verbo dicere; ff. de edil(icio) edic(to), „Si tamen" §„Ei qui", et Extra, De sen(tencia) et re 〈iudicata〉, „Cum inter vos", ubi dicitur: Veritas gestorum prevalet sermonibus, id est: plus sunt attendenda gesta quam dicta. Ad questionem istam respondeo: Quia inquisicionis officium est exceptum, ideo quando testes sunt singulares in dictis –id est: in dicto non legittime probantur-, si concordant in substancia rei, ex talibus possunt inquisitores procedere ad sentenciam secundum quod eis videbitur expedire ,ut patet ex littera Alb(anensis) „Cum nuper". Item alibi idem: Quod testimonium illorum, qui discordant in dictis, concordant autem in substancia facti, secundum arbitrium inquisitorum fiat et consilium iuris peritorum circumstanciis bene consideratis.