Latin
3.64 to 3.84
Sources for the Bohemian Inquisition, H. Lugner 3.64-84
Not analysed yet
Sed obicies: „Iura nostra hoc non habent". Respondeo: In toto iure speciale derogat generali; ff. de reg(ulis) iuris, „In toto". Hoc idem habetur XXV q. I: Auctoritate privilegii contra ius commune potest se quilibet tueri; capitulo ultimo. Igitur michi iniuriam facio, si fratrum meorum iura turbabo, dicit papa XXV q. II, „Quod vero". Sed dicis: Semel unus tantum vidit intrantem ad cameram, ubi sedebat laycus. Item semel receptavit hospicio. Item semel alimentum ministravit. Item semel dixit: „Iniuria facta est dampnatis pro heresi". Et pro semel nullus dampnatur. Et ista omnia per auditum sunt deposita. Respondeo: Que non probant singula –collecta simul probant ; E(xtra), „Cum causam". Dices sic: Si ille actiones et operaciones de visu probarentur. Respondeo: secundum Io(hannem) visus accipitur pro quolibet sensu corporeo ; unde ille, qui audit aliquid, dicitur testificari de visis. Nota secundum Gwil(helmum) testimonium de auditu est dupliciter: Vel de auditu proprio –hic auditus probat; vel alieno –distingue: vel de auditu illius, cuius auctor non repellitur –sic adhuc probat; vel cuius auctor repellitur –sic non probat, ut si aliquis audivit ab infantibus, non potest aliquid probare per illa, quia auctor repellitur. Secus est, ubi auctor non repellitur, ut patet in presenti negocio de magistris secte. Hoc ipsum arguit substancia facti, quam habent theologi circa materiam matrimonii. Substancia enim matrimonii consistit in tribus, scilicet fide, prole et sacramento. Contra substanciam ergo matrimonii facit, qui contra aliquam condicionem matrimonii facit, scilicet si contra fidem, ut: contraho tecum, si te exponere volueris adulterio; contra sacramentum, ut: contraham tecum, donec inveniam aliam digniorem; contra prolem, ut: contraho tecum, si prolem evites. Non est autem contra substanciam matrimonii, si dicat: accipio te, si furaberis; tunc condicio pro non adiecta habetur.