Latin
1.23 to 1.28
Spinoza, Pars tertia 1.23-28
Not analysed yet
PROPOSITIO VI: Unaquæque res quantum in se est, in suo esse perseverare conatur. DEMONSTRATIO: Res enim singulares modi sunt quibus Dei attributa certo et determinato modo exprimuntur (per corollarium propositionis 25 partis I) hoc est (per propositionem 34 partis I) res quæ Dei potentiam qua Deus est et agit, certo et determinato modo exprimunt neque ulla res aliquid in se habet a quo possit destrui sive quod ejus existentiam tollat (per propositionem 4 hujus) sed contra ei omni quod ejusdem existentiam potest tollere, opponitur (per propositionem præcedentem) adeoque quantum potest et in se est, in suo esse perseverare conatur. Q.E. D. PROPOSITIO VII: Conatus quo unaquæque res in suo esse perseverare conatur, nihil est præter ipsius rei actualem essentiam. DEMONSTRATIO: Ex data cujuscunque rei essentia quædam necessario sequuntur (per propositionem 36 partis I) nec res aliud possunt quam id quod ex determinata earum natura necessario sequitur (per propositionem 29 partis I); quare cujuscunque rei potentia sive conatus quo ipsa vel sola vel cum aliis quidquam agit vel agere conatur hoc est (per propositionem 6 hujus) potentia sive conatus quo in suo esse perseverare conatur, nihil est præter ipsius rei datam sive actualem essentiam. Q.E. D. PROPOSITIO VIII: Conatus quo unaquæque res in suo esse perseverare conatur, nullum tempus finitum sed indefinitum involvit. DEMONSTRATIO: Si enim tempus limitatum involveret quod rei durationem determinaret, tum ex sola ipsa potentia qua res existit, sequeretur quod res post limitatum illud tempus non posset existere sed quod deberet destrui; atqui hoc (per propositionem 4 hujus) est absurdum :ergo conatus quo res existit, nullum tempus definitum involvit sed contra quoniam (per eandem propositionem 4 hujus) si a nulla externa causa destruatur, eadem potentia qua jam existit, existere perget semper, ergo hic conatus tempus indefinitum involvit. Q.E. D.