Latin
1.29 to 1.33
Spinoza, Pars tertia 1.29-33
Not analysed yet
PROPOSITIO IX: Mens tam quatenus claras et distinctas quam quatenus confusas habet ideas, conatur in suo esse perseverare indefinita quadam duratione et hujus sui conatus est conscia. DEMONSTRATIO: Mentis essentia ex ideis adæquatis et inadæquatis constituitur (ut in propositione 3 hujus ostendimus) adeoque (per propositionem 7 hujus) tam quatenus has quam quatenus illas habet, in suo esse perseverare conatur idque (per propositionem 8 hujus) indefinita quadam duratione. Cum autem mens (per propositionem 23 partis II) per ideas affectionum corporis necessario sui sit conscia, est ergo (per propositionem 7 hujus) mens sui conatus conscia. Q.E. D. SCHOLIUM: Hic conatus cum ad mentem solam refertur, voluntas appellatur sed cum ad mentem et corpus simul refertur, vocatur appetitus, qui proinde nihil aliud est quam ipsa hominis essentia ex cujus natura ea quæ ipsius conservationi inserviunt, necessario sequuntur atque adeo homo ad eadem agendum determinatus est. Deinde inter appetitum et cupiditatem nulla est differentia nisi quod cupiditas ad homines plerumque referatur quatenus sui appetitus sunt conscii et propterea sic definiri potest nempe cupiditas est appetitus cum ejusdem conscientia. Constat itaque ex his omnibus nihil nos conari, velle, appetere neque cupere quia id bonum esse judicamus sed contra nos propterea aliquid bonum esse judicare quia id conamur, volumus, appetimus atque cupimus. PROPOSITIO X: Idea quæ corporis nostri existentiam secludit in nostra mente dari nequit sed eidem est contraria. DEMONSTRATIO: Quicquid corpus nostrum potest destruere, in eodem dari nequit (per propositionem 5 hujus) adeoque neque ejus rei idea potest in Deo dari quatenus nostri corporis ideam habet (per corollarium propositionis 9 partis II) hoc est (per propositiones 11 et 13 partis II) ejus rei idea in nostra mente dari nequit sed contra quoniam (per propositiones 11 et 13 partis II) primum quod mentis essentiam constituit, est idea corporis actu existentis, primum et præcipuum nostræ mentis conatus est (per propositionem 7 hujus) corporis nostri existentiam affirmare atque adeo idea quæ corporis nostri existentiam negat, nostræ menti est contraria etc. Q.E. D.